

Liber Job*
Caput 21: Versus 34
Quomodo igitur consolamini, etc.Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri.Cum responsio vestra,etc. Eum enim consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam dicerent, quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti justi poenam augebant; quia diligentem veritatem torquet culpa alienae fallaciae.